¿Qué es la realidad?

                                        © Toni F.H  2012" What is the reality?" Oil on canvas 55x46 cms[Sold]                                                   
[...] Verum, sine mendacio, certum et verissimum:
Quod est inferius est sicut quod est superius, et quod est superius est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius. Et sicut res omnes res fuerunt ab Uno, mediatione Unius, sic omnes res natæ fuerunt ab hac una re, adaptatione. 
Pater eius est Sol; Mater eius Luna; portavit illud Ventus in ventre suo; nutrix eius Terra est.
Pater omnis telesmi totius mundi est hic. Virtus eius integra est, si versa fuerit in terram.
Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter, cum magno ingenio. 
Ascendit a terra in cœlum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum. Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiet a te omnis obscuritas.
Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia vincet omnem rem subtilem omnemque solidam penetrabit. Sic mundus creatus est. Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic. Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiæ totius mundi. Completum est quod dixi de Operatione Solis.[...] Tabla Esmeraldina

No hay comentarios:

Publicar un comentario